SOPHOCLES

SOPHOCLES
I.
SOPHOCLES
Poeta Tragicus, patriâ Atheniensis, tantâ orationis suavitate, ut vulgo μέλιττα, h. e. apis, item Siren Attica cognominaretur, aequalis Euripidis ac Periclis, cuius etiam quandoque collega fuit in praetura. Natus Olympiade 73. ante Socratem ann. 17. Ingeniô et fortitudine inclitus, cum Pericle, Dux copiarum fuit. Primus 3. actoribus usus est, adiectô eô, qui vocatur Tritagonista, h. e. tertiarum et ultimarum partium histrio. Primus etiam choros ex iuvenibus 15. introduxit, cum antea 12. tantum introducerentur. Primus quoque tragicas contentiones et compositiones instituit. Scripsit etiam Elegiam, et Paeanas, atque orationem prosam, cum de Choro adversus Thespim et Choerilum contenderet: Tragoediam ad perfectionem perduxit; Stylus eius politicum sapit, et fictiones admodum iudiciosae sunt. Obiit autem 6. an. post Euripidis mortem, cui styli magnitudine praefertur, licet eius sententiis inferio. Filios habuit, Iophontem, Leosthenem, Aristonem, Stephanum, Meneclidem, quorum unus patre iam grandaevô, annos enim 85. attigisse dicitur, Iudices adiit, rogatum, ut Patri Curatorem constituerent: sed hôc partem Oedipi, quam tum forte pangebat, coram Iodicibus recitante, cum ignominia remissus est. exhibuit fabulas 123. quamquam alii dicant multo plures. Victorias autem 23. reportavit, quarum postrema cum praeter spem illi contigisset, repentinô gaudiô dicitur exspirâsse, ut est auctor Val. Max. l. 9. c. 12. ext. Lucian. autem granô uvae strangulatum eum prodidit, quod et Sotadis versiculus apud Stobaeum confirmat,
Σοφοκλῆς ῤᾶγα φαγὼν ςταφυλῆς πνιγεὶς τέθνηκε.
Vide Plin. l. 7. c. 29. Lil. Girald. Dial. de Poet. Fabrum vita Poet. Gr. etc. Hinc Sophocleus. Cicer. l. 16. Famil. Ep. 18. An. pangis aliquid Sophocleum? h. e. grande, grave, et tale quale Sophocles? Virg. Ecl. 8. v. 10.
Sola Sophocleo tua carmina digna cothurno.
Unde Martialis l. 5. Epigr. 31. v. 1.
Varro Sophocleo non inficiande cothurno.
Idem l. 3. Epigr. 20. v. 7.
An in cothurnis horridus Sophocleis.
Iuvenal. Sat. 6. v. 636.
Grande Sophocleô carmen bacchamur hiatu.
Vide Graecum epigramma 3. Anthol. de sepulchro Sophoclis, ubi Opsopaeus notat praestantiam eius, supra Aeschylum, et Euripidem. Nic. Lloyd. Eius sepulchro Electram aut Antigonem insculptam olim legimus, quod inter illius tragoedias principatum facile obtinerent; et quidem Bacchi statua inibi sculpta manu personam seu larvam κουρίμου παρθένου, tragicae virginis, quâ alterutra harum denotabatur, sustinebat. Qua de re vide elegantissimum in Anthologia Dioscoridis Epigramma, partim ex ingenio, partim ex vetusti codicis auctoritate, emendatum a Salmasio ad Vopisc. in Carino, c. 19. quem vide quoque ad Solin. p. 825. Alias et appellative vox usurpata est, ut mox dicemus.
II.
SOPHOCLES
dux Lacedaemonioru, A. M. 3193. Item Grammaticus quidam, interpres Lycophronis et aliorum poetarum.
III.
SOPHOCLES
vide Sophos.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • Sophocles V. — Sophocles V. Sophocles V. beim Auslaufen aus Igoumenitsa Technische Daten (Überblick) Schiffstyp: Fähre Einsatzgebiet: Verbindung zwischen Venedig und Patras IMO Nr …   Deutsch Wikipedia

  • Sophocles — ist die latinisierte Schreibweise des griechischen Namens Sophokles ein Asteroid, siehe (2921) Sophocles Name einer griechischen Fähre, siehe Sophocles V. Diese Seite ist eine …   Deutsch Wikipedia

  • Sophocles — Athenian tragic poet (c.496 406 B.C.E.), the name is Gk. Sophokles, lit. famed for wisdom, from sophos wise + * kles fame (see DAMOCLES (Cf. Damocles)) …   Etymology dictionary

  • Sophocles — [säf′ə klēz΄] 496? 406 B.C.; Gr. writer of tragic dramas …   English World dictionary

  • Sophocles — For the screenwriting software, see Sophocles (software). Sophocles Bust of Sophocles Born 497/496 BC Colonus Died 406/405 BC …   Wikipedia

  • Sophocles — Sophoclean /sof euh klee euhn/, adj. /sof euh kleez /, n. 495? 406? B.C., Greek dramatist. * * * born с 496, Colonus, near Athens died 406 BC, Athens Greek playwright. With Aeschylus and Euripides, he was one of the three great tragic playwrights …   Universalium

  • Sophocles — noun a) A Greek dramatic poet (ca.495 BC – 406 BC); Sophocles was one of the three greatest Greek tragedians. In the Athenian dramatic competitions of the Festival of Dionysus, he won more first prizes (around 20) than any other playwright, and… …   Wiktionary

  • SOPHOCLES Junior — Poeta Graecus, prioris nepos. Scripsit dramata quaedam …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Sophocles (software) — Infobox Software name = Sophocles caption = Scene detail, location explorer, and script view. developer = Sophocles Software, LLC latest release version = 2007 (Beta) latest release date = February 2007 operating system = Windows genre =… …   Wikipedia

  • Sophocles (Asteroid) — Asteroid (2921) Sophocles Eigenschaften des Orbits (Simulation) Orbittyp Hauptgürtelasteroid Große Halbachse 3,2466  …   Deutsch Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”